- OVIUM Notae
- OVIUM Notaevel inustae, vel impressae. Calphurnius,——— ——— nec Brutia desitDura tibi, et liquidô simul unguine terra memento,Si sont rasa, linas: vivi quoque pondera melleArgenti coquito, lentumque bitumen aheno;Impressurus ovi tua nomina.Et Virg. Georgic. l. 1. v. 263.Au pecori signum, aut numeros impressit acervis.Ad quem locum Servius: Id est, facit aut characteres, quibus pecora signantur, aut tesseras, quibus frumentorum numerus designatur. Signabant autem charactere agnos maturos, ut et coetera animalia, mense Ianuariô: at fetus serotinos, Aprili, Palladius in Ianuar. c. 17. et Aprili c. 7. Et quidem alias in aure, alias in cute notabant, Eulogius apud Photium, Auctore 280. Vide Bochart. ubi suprac. 44. ubi, quomodo Arabes notam ovi inustam in mediis auribus, item ad anteriorem auris partem, nec non in loco cinguli, i. e. circa lumbos, ut et clunibus, distincte appellent, exponit. Atque hoc σφραγίζειν dixêre Graeci, unde μῆλα ἀσφράγιςτα, oves non signatae Aliud μῆλα ἀσήμαντα, apud Homerum Il. x. v. 485.Ω῾ς δὲ λέων μήλοισιν ἀσημάντοισιν ἐπελθών.Graece oves pastore carentes, incustoditae, ἀπροςτάτευτα, praefectô carentes, Eustath. Stabulorum enim praefectos praesidesque ςταθμῶν σημάντορας dici passim, notum. Idem ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.